- FRIDERICUS Albertus
- Albertus FRIDERICUSfil. Ioh. Friderici, March. Onoldsbacensis, ex Iohanna Elisabetha, Friderici March. Badensis filia, nat. est A. C. 1674. Item fil. Alberti, Borussiacae lineae conditoris, ex Anna Maria Erici Duc. Brunsvicensis filia, nat. A. C. 1553. a Polonis tutores accepit, ac dein Lublini, cum maior declararetur, simili ac Pater cerimoniâ, a Rege, feudum Borussiae accepit: promisso etiam addito a Rege, suo et Successorum nomine, quo Augustanae Confessioni cavebatur; nec non alio, quo nullam a Borussiaca Nobilitate appellationem recipete velle, nisi manifestâ iniuriâ a Principe laesus aut iustitia denegata sit, pollicebatur. Postea vero, ipso nuptiarum cum Maria Clivensi apparatu A. C. 1573. in mentis aegritudinem incidit, unde Georgius Fridericus patruelis Curator constitutus: quo mortuo curatela Ioachimo Friderico Elect. concessa est, qui a Borussis homagium accepit, A. C. 1605. Eodem post Patrem munere provinciae praefuit Ioh. Sigismundus Elect. donec Dux decessit A. C. 1618. succeslore Georgio Vilhelmo Elect. Pater fuit ex praefata Maria Eleonora Annae, quae nat. A. C. 1576. Ioh. Sigismundo Electori Brandeb. praetensiones attulit Iuliaco Clivenses: Mariae, quae Christiano agnato; Sophiae, quae Vilhelmo Curlandiae Duci Eleonorae, quae Ioachimo Friderico El. et Magdalenae Sibyllae, quae Ioh. Georgio I. Elect. Saxoniae, nuptae, obiêrunt A. C. 1609. 1610. et 1649. cum natae essent A. C. 1579. 1582. 1583 et 1587.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.